utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05540449

Charter Number: 05540449
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1252
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo sexto coram Rogero de Thurkelby Alano de Wassand Egidio de Erdinton et Willelmo de Thrussell[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem de Derl[] querentem per Andream priorem de Derl[] positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum filium Radulfi de Wystanton[] impedientem per Galfridum de Weston[] positum loco ipsius ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio duabus bouatis terre quatuor acras prati nouem denariis unum par albarum ciroticarum reddendis cum pertinenciis in Wystanton[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Derl[] ut illa que idem abbas et ecclesia sua propria habent de dono predicti Radulfi habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulfo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum Faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Radulfo et heredibus suis omnia seruicia que ad illa tenementa pertinent Et predictus Radulfus et heredes sui warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta tenementa cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines ut liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum Et preterea idem Radulfus remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum ius et clamium quod habuit in omnibus terris et tenementis cum pertinenciis que idem abbas tenuit in Wystanton[] die quo hec concordia facta fuit imperpetuum Et pro hac []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter