utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05540541

Charter Number: 05540541
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri controuersiam que mota est inter Albinum abbatem de Derbi et conuentum eiusdem domus et Hubertum filium Radulfi super manerio de Cruch hoc modo sopitam esse quod Hubertus filius Radulfi finabiliter concedit predictis canonicis et sigilli sui munimine confirmat terram de Pentriz et de Rippleye et de Ulchiltorp et terram illam de Chillewell que pertinet ad predictum manerium de Pentriz quam pater eius eis dedit et Radulfus filius Stephani eis postmodum concessit tenendam de se et heredibus suis libere et quiete saluo tamen forensi servicio quod canonici facient Et si ita esset quod aliquis disracionare predictam terram super canonicos Hubertus non dabit eis aliquod ex cambium Preterea vero concedit predictus Hubertus eisdem canonicis in manerio de Cruch partem nemoris per metas subscriptas scilicet per semitam illam Fridenesti ex transuerso usque ad Fridenesford tam Fridenesford per aquam de Derewent usque ad Cruchebroc et per Cruchebroc usque ad cilium montis et a cilio montis per metas illas que facte sunt inter Sideweie et cilium montis usque ad Fridenesti que uadit ad Turlekesbode a parte boreali Hanc partem nemoris in proprietate inperpetuum eisdem canonicis concedit ne aliquis suorum aliquid inde capiat nisi per eos Porcos uero de dominio abbatie quos adgistiare uoluerint in parte illa quietos habeant de pannagio per totum nemus predicti manerii de Cruch Et porci quos Hubertus adgistiare uoluerit in bosco suo communionem habeant in parte nemoris canonicorum Preterea Hubertus eisdem canonicis ius aduocacionis quod habet in ecclesia de Cruch cum omnibus pertinenciis et libertatibus eiusdem ecclesie sicut eas habuit eadem ecclesia die purificacionis sancte Marie proximo post capcionem Willelmi regis Scocie Et quicumque manserit in terra ecclesie de Cruch habebit porcos suos proprios quietos a pannagio per warantum abbatie et communionem de ceteris aueriis suis propriis cum hominibus Huberti Propter has donaciones et concessiones quas eis facit Hubertus predictus abbas et totus conuentus de Derbi iuri suo quod asserebant se habere in manerio de Cruch penitus renunciant et querelam suam et terram funditus quietam clamant predicto Huberto et heredibus suis Cartam patris Huberti quam habuerunt de donacione huius terre illam canonici Huberto reddiderunt Priuilegia uero eorum que habent a summo pontifice et confirmaciones quas habent a rege et episcopo Couintr in quibus terra illa de Cruch eis confirmata fuit cum ceteris possessionibus suis ulterius Huberto nec heredibus suis oberunt quia in hac parte deleri non poterant Facta est autem transaccio coram judicibus delegatis a summo pontifice scilicet Rogero episcopo Wigorn et Roberto priore de Kynild Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter