Charter Document - 05540559
Charter Number: 05540559
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xli coram h[enrico] de Bathon[] et Roberto de Bruwes justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ankerum de Frecheuill[] querentem et Walterum abbatem de Derl[] deforciantem per Robertum de Makeney positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de aduocacione ecclesie de Alwaston[] unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ankerus recognouit predictam aduocacionem predicte ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Derley tanquam capellam pertinentem ad matricem ecclesiam suam sancti Michaelis de Derb[] et illam remissionem et quietum clamium de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieto clamio fine et concordia idem abbas dedit predicto Ankero quindecim marcas argenti []