Charter Document - 05548455
Charter Number: 05548455
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1304
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1304
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Item memorandum quod Johannes de Heriz fecit homagium cum fidelitate Radulfo de Frecheuill[] in aula domini Radulfi apud Cruch die martis proxima post festum Epiphanie domini anno regni regis Edwardi xxxii coram fratre Willelmo de Alsop[] tunc temporis abbate de Derl[] fratre Hugone de Bollisouere fratre Johanne de Wirkesworth[] canonicis eiusdem domus Henrico de Burgylun Ricardo de Whatton[] Nicholao de Wydmerpoll[] et aliis Et per fidelitatem suam recognouit se debere pro tenementis de Wyst[] pro quibus fecit homagium predictum talia seruicia videlicet unum equm precii quinque solidorum cum uno sacco et una brochia per quadraginta dies quando dominus rex habet gwerram in Wallia sub tali forma quod si equs predictus cum dictis sacco et brochia post quadraginta dies dicto Johanni retornetur quod alias quando dictus dominus rex habeat gwerram in Wallia fient dicta seruicia modo predicto ad custus dicti domini Radulfi per dictos quadraginta dies Et si dictus equs non retornetur ut predictum est amplius non fient dicta seruicia quousque retornetur dictus equs modo predicto vel eius precium []