utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560003

Charter Number: 05560003
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse ciuibus nostris Lond quod nullus eorum placitet extra muros ciuitatis Lond de ullo placito preter placita de tenuris exterioribus exceptis monetariis et ministris nostris Concessimus etiam eis quietantiam murdri infra urbem et in Porsok et quod nullus eorum faciat duellum et quod de placitis ad coronam pertinentibus se possint disrationare secundum antiquam consuetudinem ciuitatis et quod infra muros ciuitatis neque in Porsoka nemo capiat ehospiciume per vim vel per libertationem marescalli Hoc etiam eis concessimus quod omnes ciues Lond sint quieti de theloneo et lestagio et omni alia consuetudine per omnes terras nostras citra mare et ultra et per portus maris citra mare et ultra et quod nullus de misericordia pecunie iudicetur nisi secundum legem ciuitatis quam habuerunt tempore regis Henrici aui Henrici patris nostri et quod in ciuitate in nullo placito sit meskenning et quod hustingum semel tantum in ebdomada teneatur et quod terras suas et tenuras jad vadimonia et debita omnia iuste habeant quicumque eis debeant et de terris suis et tenuris que infra urbem sunt rectum eis teneatur secundum consuetudinem ciuitatis et de omnibus debitis suis que acommodata fuerint apud Lond et de vadimoniis ibidem factis placita apud Lond teneantur et si quis in aliqua terrarum nostrarum citra mare vel ultra siue in portubus maris citra mare vel ultra theloneum vel aliquam aliam consuetudinem ab hominibus Lond ceperit postquam ipse a recto defecerit vicecomites Lond namium inde apud Lond capiant Concessimus etiam eis quod habeant fugationes suas ubicumque eas habuerunt tempore regis Henrici aui Henrici patris nostri Insuper etiam ad emendationem ciuitatis eis concessimus quod omnes sint quieti de britol et de childwite et de ieresiue et de scotal ita quod vicecomes noster Lond vel aliquis alius balliuus scotala non faciat Has predictas consuetudines eis concessimus et omnes alias libertates et liberas consuetudines quas habuerunt tempore regis Henricis aui Henrici patris nostri quando meliores vel liberiores habuerunt Quare volumus et firmiter precipimus quod ipsi et heredes eorum hec omnia predicta hereditarie et integre habeant et teneant de nobis et heredibus nostris Testibus Huberto Cant archiepiscopo cancellario nostro Willelmo Lond Eustachio Elyen Galfrido Winton et Gilberto Roffen episcopis Gaufrido filio Petri comite Essex Willelmo Mariscallo comite de Pembrok Hamelino comite Waren Ricardo comite de Clare comite Rogero le Bigot Willelmo comite Arundell Willelmo de Braos Roberto filio Rogeri Hugone Bard Willelmo Briew Willelmo de Warenn Stephano de Turneham Simone de Pateshill Datum per manum predicti Huberti Cant archiepiscopi cancellarii nostri apud Sorham xvii die Iunii regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter