utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560004

Charter Number: 05560004
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus senescallis castellanis constabulariis balliuis ministris et omnibus fidelibus suis salutem Nouerit uniuersitas vestra nos pro salute anime nostre et pro salute anime Henrici regis patris nostri et animarum antecessorum nostrorum necnon et pro communi utilitate ciuitatis nostre Lond et totius regni nostri concessisse et firmiter precepisse ut omnes kidelli qui sunt in Tamisia vel in Medewaye ubicumque fuerint in Tamis vel in Medewaye amoueantur et ne decetero kidelli alicubi ponantur in Tamisia vel in Medewaye super forifactum decem librarum sterlingorum Quietum etiam clamauimus omne id quod custodes Turris nostre Lond annuatim percipere solebant de predictis kidellis Quare volumus et firmiter precipimus ne aliquis custos prefate Turris aliquo tempore post hoc aliquid exigat ab aliquo nec aliquam demandam aut grauamen siue molestiam alicui inferat occasione predictorum kidellorum Satis enim nobis constat et per venerabilem patrem nostrum Hubertum Cant archiepiscopum et per alios fideles nostros nobis sufficienter datum est intelligi quod maximum detrimentum et incommodum predicte ciuitati nostre Lond necnon et toti regno nostro occasione illorum kidellorum proueniebat Quod ut firmum et stabile perseueret in perpetuum presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Willelmo Lond Eustachio Elyen et Galfrido Winton episcopis Gaufrido filio Petri comite Essex Willelmo Mariscallo comite de Penbroc Hamelino comite Warenn comite Rogero le Bigot R comite de Clare Willelmo de Braos Roberto filio Rogeri Hugone Bard Willelmo Briewerr Stephano de Turneham Willelmo de Warenn Simone de Pateshill Datum per manum Huberti Cant archiepiscopi cancellarii nostri apud Sorham xvii die Iunii regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter