utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560005

Charter Number: 05560005
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse ciuibus London vicecomitatum London et de Middelsex cum omnibus rebus et consuetudinibus que pertinent ad predictum vicecomitatum infra ciuitatem et extra per terras et per aquas habendum et tenendum eis et heredibus suis finabiliter de nobis et heredibus nostris reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris trescentas libras sterlingorum blancorum duobus terminis anni scilicet ad scaccarium Pasche centum et quinquaginta libras et ad scaccarium sancti Michaellis centum et quinquaginta libras saluibus ciuibus London omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis et preterea concessimus ciuibus London quod ipsi de seipsis faciant vicecomites quoscumque voluerint et amoueant quando voluerint et eos quos fecerint vicecomites presentent iusticiis nostris qui respondeant nobis vel iusticiis nostris ad scaccarium nostrum de hiis que ad predictum vicecomitatumc pertinent ex quibus nobis respondere debent et nisi sufficienter responderint et satisfecerint ciues London respondeant et satisfaciant de misericordia et firma saluis eisdem ciuibus libertatibus suis sicut predictum est et saluis vicecomitibus eisdem libertatibus quas alii ciues London habent ita scilicet quod si illi qui pro tempore fuerint vicecomites constituti aliquod delictum fecerint unde misericordiam pecunie debeant incurrere non iudicentur ad plus nisi ad misericordiam viginti librarum et hoc sine dampno aliorum ciuium si vicecomites non sufficiant ad misericordiarum suarum solucionem Si vero aliquod delictum fecerint per quod periculum vite vel membrorum incurrere debeant iudicentur sicut iudicari debent per legem ciuitatis De hiis autem que ad predictum vicecomitatum pertinent respondeant vicecomites ad scaccarium nostrum coram iusticiis nostris saluis eisdem vicecomitibus libertatibus quas alii ciues Lond habent Hanc vero concessionem et confirmacionem fecimus ciuibus Lond propter emendacionem eiusdem ciuitatis et quia antiquitus consueuit esse ad firmam pro trecentis librarum Quare volumus et firmiter precipimus quod ciues London et heredes sui predictum vicecomitatum London et de Middelsex cum omnibus ad predictum vicecomitatum pertinentibus habeant et teneant de nobis et de heredibus nostris finabiliter et hereditarie libere et quiete honorifice et integre per predictam firmam trescentarum librarum et prohibemus ne aliquis ciuibus London aliquod grauamen vel impedimentum vel diminucionem de hiis que ad predictum vicecomitatum pertinent vel pertinere solebant facere presumat Volumus etiam et precipimus quod si nos vel heredes nostri vel aliquis iusticium nostrorum aliquid dederimus vel concesserimus alicui de hiis que ad firmam predicti vicecomitatus pertinent illud ciuibus London in aquietacione firme sue ad scaccarium nostrum annuatim computetur Testibus Eustachio Elyens Sauarico Bathon episcopis Willelmo Marescallo comite Pembr Randulfo comite Cestr Willelmo comite Arundl Roberto filio Walteri Willelmo de Alben Datum per manum Huberti Cant archiepisopi cancellarii nostri apud Bonam Villam super Tokam v die Iulii regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter