utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560008

Charter Number: 05560008
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitannie et comes Andegauie iustici[ariis] et omnibus balliuis suis Anglie salutem Sciatis quod volumus et firmiter precipimus quod testamentum quod venerabilis pater noster in Cristo Hubertus Cantuar archiepiscopus secundum Deum condidit firmum sit et stabile et quod firmiter et inuiolabiliter teneatur et obseruetur Et ideo vobis mandamus et firmiter prohibemus ne aliquis vestrum aliquo modo contra testamenum suum veniat vel illud aliquo modo impediat vel infringat vel ab aliquo impediri vel infringi sustineat Testibus comite Willelmo Mariscallo Willelmo de Breos apud Rothomagum xxx die Augusti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter