utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560010

Charter Number: 05560010
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Rogero de Merlay et heredibus suis quod habeant in perpetuum singulis annis unam feriam apud Morpath per unum diem duraturam scilicet in festo sancte Marie Magdalene et singulis ebdomadis unum mercatum in die mercurii Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Rogerus et heredes sui post ipsum predictam feriam et predictum mercatum habeant bene et in pace sicut predictum est cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi ferias et mercata pertinentibus ita tamen quod non sint ad nocumentum vicinarum feriarum aut vicinorum mercatorum Hiis testibus Gaufrido filio Petri comite Essex Willelmo Briwer Hugone Bard Willelmo de Stuteuill Roberto de Ros Eustacio de Vesci Simone de Pateshill Datum per manus Symonis archidiaconi Wellen et Iohannis de Gray []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter