utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560011

Charter Number: 05560011
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1200
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit salutem in Domino Nouerit uniuersitas vestra nos pro salute anime nostre et pro salute animarum bone memorie Henrici regis patris nostri et fratris nostri Henrici regis iunioris qui in ecclesia Rothom habet sepulturam et omnium antecessorum nostrorum ad petitionem etiam domine matris nostre Alienordis Anglorum regine concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie Rothom et venerabili patri nostro Waltero Rothom archiepiscopo et omnibus successoribus suis et canonicis in predicta ecclesia Deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam capellariam de Blya cum omnibus pertinentiis suis videlicet ecclesiam de Harewurth cum capellis de Serlebi et de Marthon cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Wathelay cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Westmarcham cum capellis de Kirketon Walesbi Hocton Beuercot Draiton Gameleston et Eggemonton cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Estmarcham cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Brigeford cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Luddeham cum omnibus pertinentiis suis videlicet capella de Gunnethorp et aliis pertinentiis ecclesiam de Gonnolueston cum omnibus pertinentiis suis terram de Falda quam Iohannes filius Osulfi tenuit cum omnibus pertinentiis suis unam bouatam terre in Dunington quam Leuenoth tenuit cum omnibus pertinentiis suis terras in Finbrecc quas Walterus et Robertus de Fibreton et Willelmus capellanus tenuerunt cum omnibus pertinentiis suis in Ternesco quatuor bouatas terre quas Adam filius Roskilli tenuit cum omnibus pertinentiis suis in Wellum unum pratum quod Adam de Wellum tenuit cum omnibus pertinentiis suis duas garbas de dominico de Tikehill cum omnibus pertinentiis suis duas garbas de dominico de Waddewurth cum omnibus pertinentiis suis duas garbas de dominico de Tinelaw cum omnibus pertinentiis suis duas garbas de dominico de Lameleia cum omnibus pertinentiis suis de dominico de Marnham medietatem decimarum cum omnibus pertinentiis suis in Lindriz duas bouatas terre cum omnibus pertinentiis suis in Marcham unam bouatam terre quam Rogerus filius Willelmi et Henricus presbiter tenuerunt cum omnibus pertinentiis suis in Tikehill unum toftum quod Willelmus Gener Leffy tenuit cum omnibus pertinentiis suis in eadem villa unum toftum quod Willelmus Sutor tenuit cum omnibus pertinentiis suis in eadem villa unum toftum quod Willelmus canonicus tenuit cum omnibus pertinentiis suis in eadem villa unum toftum quod Aelicia de Westgat tenuit cum omnibus pertinentiis suis in eadem villa unam bouatam terre quam Robertus filius Siwardi et Robertus de Estfeld tenuerunt cum omnibus pertinentiis suis Has autem omnes suprascriptas ecclesias capellas et terras cum omnibus pertinentiis suis Deo et sancte Marie Rothom et predicto archiepiscopo et omnibus successoribus suis et prefatis canonicis Rothom concessimus et presenti carta nostra in puram et perpetuam elemosinam confirmauimus tenendas quidem libere quiete pacifice bene et in pace et honorifice in perpetuum in pratis pascuis et pasturis viis semitis aquis stagnis viuariis piscariis et molendinis in bosco et plano in domibus et gardinis infra burgum et extra et in omnibus aliis rebus et libertatibus ad predictas ecclesias capellas et terras pertinentibus et nos et heredes nostri Deo et predicte ecclesie Rothom et prefato archiepiscopo et omnibus successoribus suis et prenominatis canonicis Rothom omnia suprascripta warantizabimus in perpetuum sicut carta nostra quam eis inde fecimus dum essemus comes Moreton et carta regis Ricardi fratris nostri rationabiliter testantur Hiis testibus Radulfo Tesson Petro de Pratell Roberto de pTurnehamp Roberto de Tresgoz Roberto de Mortmar Datum per manum Symonis archidiaconi Wellen apud Cesarisburg xxv die Septembris regni nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter