utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560013

Charter Number: 05560013
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1200
Date Type: Internal
Resource Link(s): Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis quod nos suscepimus in manum custodiam et protectionem nostram abbatem et monachos de Betlesden et omnes res redditus et possessiones suas et ideo vobis mandamus et firmiter precipimus quod ipsos abbatem et monachos et omnia sua custodiatis protegatis manuteneatis et defendatis sicut nostra dominica non inferentes eis vel ab aliquo inferri permittentes molestiam iniuriam aut grauamen Et si quis eis in aliquo foris fecerit id eis sine dilatione faciatis emendari Teste me ipso apud Bedewind iii die Decembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter