utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560020

Charter Number: 05560020
Cartulary Title: Original Charters of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Ade de Hereford et heredibus suis rationabilem concessionem et confirmationem quam Guillelmus Mariscallus comes Pembroc eis fecit assensu et voluntate uxoris sue Isabelle comitisse de dimidio cantredo terre in Offelan propinquiori Dublin ita quod in parte sua habebit de dimidio cantredo predicto comodum qui vocatur Oluiran et villam de Wechtrad et villam de Tachgumini et totam piscaturam que est ad Saltum Salmonis et omnia pertinentia de predicto comodo et de villis et castellum quod Machenlodher primus fundauit quod sedet in comodu de Owaltan et feodum unius militis circa in propinquiori infra comodum de Owaltan cum pertinentiis et comodum quod vocatur Wehteriuni in villa que vocatur Cloneconeri que est in eodem comodo cum omnibus pertinentiis et dimidium comodum de Oquirc ita quod in parte sua habebit Cunefi cum omnibus pertinentiis et duas Kirdarchs que sunt super aquam Awenlifi cum omnibus pertinentiis et totam terram de Oquirc que est in illa parte aque in qua Tachgumeni sedet et omnia pertinentia predictarum terrarum ita quod istas terras in parte sua habebit de predicto cantredo et sciendum est quod ipse et heredes sui infra istas terras prenominatas feodum viginti quinque militum habebunt si ibi fuerit et quod ibi defuerit predicto Ade et heredibus suis perficiet predictus comes Guillelmus plenarie et integre in Collacta per liberum seruitium quinque militum tenendum et habendum sibi et heredibus suis de predicto comite Guillelmo et Isabella uxore sua et heredibus eorum in feodo et hereditate Et preterea concessimus et hac carta nostra confirmauimus eidem Ade de Hereford et heredibus suis rationabilem concessionem et confirmationem quam predictus comes Guillelmus eis fecit de dimidia villa de Achebo et toto dimidio cantredo terre in quo villa sedet cum omnibus pertinentiis suis scilicet sicut Okelli Deremod illam melius tenuit in Osseria per liberum seruitium quinque militum tenendum de predicto comite Guillelmo et Isabella uxore sua et de heredibus eorum libere quiete et honorifice in terris in aquis in bosco in plano in monasteriis in molendinis in piscariis in stagnis in viuariis in foro in domibus et castellis firmandis in viis in semitis in caceis in forestis in parcis et in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut carta comitis Ricardi patris predicti Isabelle quam sepedictus Adam de Hereford de eo habuit testatur Quare volumus et firmiter precipimus quod sepedictus Adam de Hereford et heredes sui predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis ita libere et quiete teneant de ipso comite Guillelmo et uxore sua et heredibus eorum sicut ille qui liberius et quietius de ipsis tantum feodum in Hibernia tenet saluo tamen eidem comiti Guillelmo et heredibus suis prenominato seruitio sicut carta eiusdem comitis Guillelmi rationabiliter testatur Testibus Willelmo Lond et Herberto Sar[]bir episcopis Ranulfo comite Cestr Roberto comite Leircestr Willelmo comite Sar[]bir Radulfo Tesson senescallo Normannie Willelmo Briwerr Garino de Glapion Petro de Stok Ricardo de Reuiers Datum per manum Simonis archidiaconi Wellen apud Boneuill super Tok i die Martii regni nostri anno tercio []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter