utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560021

Charter Number: 05560021
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos ad petitionem maioris et ciuium nostrorum Lond concessisse et presenti carta confirmasse quod gilda telaria non sit decetero in ciuitate Lond nec ullatenus suscitetur Quia vero consueuimus annuatim percipere decem et octo marcas argenti de gilda illa telaria singulis annis reddent predicti ciues nostri nobis et heredibus nostris viginti marcas argenti numero in festo sancti Michaelis ad scaccarium nostrum Testibus Huberto Cantuar archiepiscopo cancellario nostro Eustachio Elyen et Willelmo Abrincen episcopis Hugone de Gornac Roberto de Harecort Thoma Basset Petro de Stok Ricardo de Reuiers Datum per manum eiusdem Huberti Cant archiepiscopi apud Gornac xx die Martii anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter