utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560023

Charter Number: 05560023
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos reddidisse per iuditium curie nostre Constancie filie Roberti Furre totam terram et redditum que fuerunt ipsius Roberti in Heyden et in London sicut recto heredi ipsius Roberti de qua nobis constat quod eius rectus heres sit per inquisitionem quam Gaufridus filius Petri tunc iusticiarius noster inde fecit fieri in curia nostra per preceptum nostrum Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta Constancia et heredes sui post ipsam habeant et teneant predictam terram et redditum bene et in pace libere et quiete integre et plenarie cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis saluo seruitio quod predicta terra nobis debet Testibus Huberto Cant archiepiscopo Eustachio Elyen Sauarico Bathon episcopis Gaufrido filio Petri comite Essex Warino filio Geroldi Petro de Stok Roberto de Veteriponte Gaufrido de Lucy Hugone de Neuill Datum per manum Simonis archidiaconi Wellen apud Auriuallem ii die Maii anno regni nostri tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter