utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560027

Charter Number: 05560027
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1203
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Original Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Willelmo de Beluer filio Willelmi de Alben et heredibus suis quod habeant unum mercatum apud Brigiford qualibet die Iouis et una feriam ibidem singulis annis per tres dies duraturam scilicet die festiuitatis beati Petri ad vincula et duabus diebus sequentibus ita tamen quod mercatum illud et feria illa non sint ad nocumentum vicinorum mercatorum vel vicinarum feriarum Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Willelmus et heredes sui post ipsum habeant et teneant predictum mercatum et predictam feriam bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huismodi mercata et ferias pertinentibus sicut predictum est Testibus Robert comite Leyc Willelmo comite Sar Iohanne de Pratell Rogero de Thoen Datum per manum Hugonis de Wellis apud Sagium vicecima octaua die Ianuarii anno regni nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter