utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560031

Charter Number: 05560031
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1203
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Sciatis quod facta inquisitione quam preceperamus fieri de terra que fuit Roberti Furre in Heydene et in London reddidimus Constancie filie et heredi predicti Roberti per iuditium curie nostre totam predictam terram sicut ius suum et hereditatem suam quam inquisitio predicta testabatur ipsum Robertum non foris fecisse Ipsa autem Constancia suscepta plenaria seisina totius terre predicte totum ius quod in ea habuit quietum clamauit Thome de Heyden clerico nostro per quindecim marcas quas predictus Thomas eidem Constancie dedit ad se maritandum et per finem quem idem Thomas fecerat nobiscum pro ipsa Constancia Ipsa tamen Constancia retinuit ad opus suum de eadem terra in villa de Heyden unam virgatam terre scilicet dimidiam virgatam que fuit Gwarini Palmarii et dimidiam virgatam de dominico eiusdem terre Hanc autem conuentionem et quietam clamantiam fecit predicta Constantia predicto Thome et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum saluo nobis seruitio nostro coram venerabili patre nostro Huberto Cant archiepiscopo et Galfrido filio Petri comite Essex iusticiario nostro et aliis fidelibus nostris tunc in curia nostra apud Westm existentibus Et ut hoc firmum et stabile permaneat in perpetuum id per litteras nostras patentes protestamur Testibus Galfrido filio Petri comite Essex Willelmo Briwerr Reginaldo de Cornhill apud Mulinell ii die Aprilis anno regni nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter