utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560040

Charter Number: 05560040
Cartulary Title: Original Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1209
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie iusticiis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis in quorum balliis moniales de Steynfeld terras habent et redditus salutem Sciatis quod moniales de Steynfeld et homines et terre et earum possessiones sunt in manu custodia et protectione nostra Ideo vobis precipimus quod ipse et earum homines sint quieti in perpetuum de syris et hundredis et de sectis syrarum et hundredorum de scutagiis et danegeldis de murdro et latrocinio de auxiliis vicecomitum et ministrorum suorum de theloneo pontagio et passagio de visu thedingarum et de omnibus consuetudinibus et omnibus placitis et omnibus querelis unde dominus rex Henricus pater noster eas quietauit sicut carta ipsius quam inde habent rationabiliter testatur Testibus domino Petro Wint episcopo domino Hugone Lincoln electo Willelmo comite Warenn Hugone de Neuill Petro filio Hereberti Roberto de Veteriponte Willelmo de Cantelup Data per manum Hugonis de Well apud Tatecastr xiiii die Aprilis anno regni nostri [decimo]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter