utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05560043

Charter Number: 05560043
Cartulary Title: Original Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1215
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse baronibus nostris de ciuitate nostra Londoniarum quod eligant sibi maiorem de se ipsis singulis annis qui nobis sit fidelis discretus et idoneus ad regimen ciuitatis ita quod cum electus fuerit nobis vel iusticiario nostro si presentes non fuerimus presentetur et nobis iuret fidelitatem et quod liceat eis ipsum in fine anni amouere et alium substituere si voluerint vel eundem retinere ita tamen quod nobis ostendatur idem vel iusticiario nostro si presentes non fuerimus Concessimus etiam eisdem baronibus nostris et hac carta nostra confirmauimus quod habeant bene et in pace libere et quiete et integre omnes libertates suas quibus hactenus usi sunt tam in ciuitate London quam extra et tam in aquis quam in terris et omnibus aliis locis salua nobis chambe[er]lengeria nostra Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti barones nostri ciuitatis nostre London eligant sibi maiorem singulis annis de se ipsis predicto modo et quod habeant omnes predictas libertates bene et in pace integre et plenarie cum omnibus ad huiusmodi libertates pertinentibus sicut predictum est Testibus dominis Petro Winton Waltero Wygorn Willelmo Couentr episcopis Willelmo Brigwerr Petro filio Hereberti Galfrido de Lucy et Iohanne filio Hugonis Datum per manum magistri Ricardi de Mariscis cancellarii nostri apud Nouum Templum London ix die Maii anno regni nostri sextodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter