utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570007

Charter Number: 05570007
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibernie dux Norm[annie] Aquit[anie] comes Andeg[auie] archiepiscopis episcopis abbatibus comit[ibus] baron[ibus] iustic[iis] vicec[omitibus] ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis in omnibus comitatibus in quibus sanctus Albanus martir cellas et terras habet amicabiliter salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancti Albani et monach[is] ubicumque fuerint omnes cellas suas et terras et omnes possessiones suas tam ecclesiasticas quam laicas scilicet cellas de Tynem de Binham de Wymundham de Beauuer de Walinefford de Herford de Hetfeud de Belloloco cum ecclesiis ceteris homagiis redditibus et omnibus rebus ad easdem cellas pertinentibus et villam sancti Albani cum foro et omni libertate quam burgus debet habere et villam de Watford cum foro et Kingesbyr Westwyc Redburn Sandrnag Bridewell Tydenhang[r]e cum nemore de Northawe quod Petrus de Valoniis aliquan[do] tenuit t[a]m in vita sua et Barnette cum boscis de Suthawe Borham et Huzeheg[r]e et cum per tota soca Langl Kaisho Rykemereswrhe Saret Greneburwe Wynell Siptun et Horwode cum foresta et chacia et Estun et Bissopestun et Hoxstanestun Nortun et Neuham Cudithote Walden et Brakeweye cum ecclesiis terris boscis homagiis redditibus molendinis pratis pascuis et omnibus aliis rebus ad eadem maneria pertinentibus Concedimus insuper et confirmamus abbati et monachis sancti Albani ad sustentard[u]m coquine hospitum ecclesias de Liuton de Houtun et de Podesgraue cum omnibus terris homagiis et decimis omnimod[is] tam de sartis si fiant quam de terris quocumque tempore cultis et ecclesias de Walden et de Apelton in Eboracisyra et ecclesiam de Watford ad procurationem superuenientium hospitum et ecclesias de Titefeld de Redburn et de Winesl cum suis capellis et de Langl ad vesturam monachorum et ecclesias de Egnlingeham et de Sancto Stephano cum suis capell[is] ad sustentationem coquine monachorum et terras de Cumb et de Grenestud in Soudsex et de Middeltonin Buckynghamsyra et terram in Sutton in Bedefordsyra et in Eboracsir Thorp cum ecclesia eiusdem ville et Nortun cum suis omnibus pertinentiis terras etiam militum qui dominicum abbatis tenent ad deferenda omnia scutagia et alia seruicia omnia forinseca Deo et ecclesie sancti Albani concedimus et confirmauimus scilicet Croskesle Maklefeld Saret Backesworth Brutewell Pumesfeld Muriden Childewik hidam de Langl Sissenern terram Alexand[ri] fil[ii] Thoroldi Burstun Wytiring et terram Willelmi de Nortun et terram Hamonis Vextarii et hidam de Herpesfeld et terram Ric[ard]i de Reymes et terram Roberti Taileboys terras etiam om[n]i[um] libere tenentium de abbate s[cilicet] terras Ioh[annis] de Walden in Wald et in Titeburst et terram Hog de Tyteburst et Viel et de Theebrigg et Hug[onis] de Badwe et Elye et Pet[ri] de La Chambre et Willelmi de Aiethe et Willelmi de Wicke et Nich[olai] fil[ii] Willelmi et Rad[ulfi] de Herpesfeld Hec omnia concedimus Deo et ecclesie sancti Albani cum omnibus ad [eas] pertinentibus cum soca et sacca ostronde et streme on wude et feld tol et teym gributh hamsokene murdre forestal danegeld infangeneteoth et utfangenetof flemenefremche blodwyt wrech ut habeant super omnes terras suas et super omnes homines suos ubicumque sint intra burgum vel extra in tantum et tam pleniter sicut proprii ministri nostri exquirere deberent ad opus nostrum et volumus ut aliquis hominum nec Francus nec Angl[icus] de terris eorum neque de hominibus seruit[ium] mittat in aliquo nisi ipsi et ministri sui quibus ipsi curam committer[e] voluerint Quia nos Deo concedimus et ecclesie sancti Albani pro redemptione anime nostre et parentum nostrorum omnes libertates et liberas consuetudines quas regia potestatas liberiores habet vel alicui ecclesie conferre p[otes]t et prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis eas aliquo m[od]o infringere presumat Prohibemus etiam ne in ipsorum terris vel domibus minister dapif[er] pincerna camerarius dispensator ianitor custos vel prepositus contra ipsorum voluntatem et ascensum tempore nostro aut successorum nostrorum per manum alicuius principis vel iusticiar[ii] quocumque tempore ponatur sicut felicis memorie reg[is] Henr[ici] patris nostri carta testatur Test[ibus] hiis Willelmo Lond Hug[one] Lincoln Herb[erto] Saresbyr episcopis Galfr[ido] fil[io] Petri com[ite] Essex Will[elmo] Marescall[o] comite de Penbrok Will[elmo] comite de Sareb Willelmo de Braus Willelmo de Brigwer Hug[one] Randolf Steph[ano] de Turnh Symon[e] de Pateh Ric[ardo] de Heriet Dat per manum Hub[erti] Cantuar archiepiscopi cancell[arii] nostri apud Westm xi die Iunii regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter