utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570010

Charter Number: 05570010
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Johannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justitiis vicecomitibus prepositis et omnibus baillivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et Sancto Leonardo et monialibus apud Wrochesala[m] Deo servientibus pro anima nostra et pro anima patris nostri et antecessorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam decem marcas argenti annuatim percipiendas ad scaccarium nostrum apud Westmonasterium per manum thesaurarii nostri donec eis predictam pecuniam in aliquo [] c certo assignaverimus beneficio quas dominus Henricus pater noster rex Anglorum eis dedit et carta sua confirmavit sicut carta ejusdem patris nostri quam inde habent testatur Quare volumus et firmiter precipimus quod predicte moniales predictas decem marcas singulis annis ad scaccarium nostrum de termino Sancti Michaelis sine difficultate et molestia habeant et percipiant Testibus Gaufrido filio Petri comite Essexie comite Willelmo Marescallo Willelmo Brieguerre Hugone Bardolf Hugone de Nevill Willelmo de Warenna Simone de Pateshell Gaufrido de Boclanda Simone archidiacono Wellensi Johanne de Gray Data per manum H Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi die Junii anno regni nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter