utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570012

Charter Number: 05570012
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse burgensibus Oxenefordie villam de Oxeneford tenendam de nobis et heredibus nostris ad firmam in perpetuum ad altiorem scilicet firmam quam reddere solebant tempore Henrici patris nostri vel regis Ricardi fratris nostri de qua firma respondebunt in eadem villa vicecomiti nostro Oxeneford ad duos terminos scaccarii nostri scilicet ad terminum Pasche de una medietate et ad festum sancti Michaelis de altera medietate Quare volumus et fimiter precipimus quod predicti burgenses habeant et teneant predictam villam cum omnibus pertinentiis et liberatatibus et liberis consuetudinibus suis in terris in aquis in piscariis in molendinis et stangnis in pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus et locis ad firmam illius ville pertinentibus Testibus Will[elmo] London H[erberto] Sarum G[alfrido] Winton episcopis Galfrido filio Petri comite Essex Willelmo Marescallo comite de Pembroke Willelmo de Brahose Willelmo Bregmare Dat per manum H[uberti] Cant archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmon xiiii die Iunii anno regni nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter