utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570016

Charter Number: 05570016
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Johannes Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie Comes Andegavensis archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ballivis prepositis ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis nos divine caritatis intuitu et pro salute anime nostre et pro anima patris nostri regis Henrici et pro animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancti Pauli London et Willelmo eiusdem ecclesie episcopo et successoribus suis omnes terras et possessiones suas et tenementa sua libera et quieta imperpetuum ab omnibus exaccionibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus episcopus et successores sui imperpetuum habeant et teneant omnes terras et possessiones suas et tenementa sua ubicumque cum socha et sacha et thol et theam et infangenetheof bene et in pace plene et integre infra civitates burgos villas et extra in terris redditibus advocacionibus ecclesiarum serviciis hominum et releviis in pratis pascuis et pasturis et communiis in aquis et molendinis in viuariis et stagnis et piscariis et mariscis et salmis et turbariis in bosco et plano in viis et scmitis et introitibus et exitibus infra forestam et extra et in omnibus aliis locis et rebus ad tenementa sua pertinentibus per totam terram nostram soluta libera et quieta de omnibus geldis et danegeldis et hidagiis et carucagiis placitis et querelis et summonicionibus et shiris et hundredis et sectis shirarum et hundredorum et misericordiis comitum et hundredorum de murdro et latrocinio et de auxiliis vicecomituum et forestariorum et ballivorum eorum et de aliis omnibus ad eos pertinentibus et de custodibus et operacionibus castellorum et de wardepeny et hengewyte et flemeneswite et leirwite et blodwite et fithwite et grithbreche et fremenesfreche et forstall et hamsoca et heyfare et de francoplegio Ita tamen quod visus franci plegii fiat in curia episcopi coram serviente nostro Et si aliqua misericordia vel forisfactura inde pervenerit episcopus eam habeat et de wastis et rewardis et de canibus suis expectandis et de aliis placitis et querelis et occasionibus foreste que ad nos pertinent Concedimus eciam quod capiant in boscis suis propriis quicquid eis necesse fuerit ad proprias usus suos sine visu et prohibicione et forastariorum nostrorum Et sint quieti ipsi et homnes sui de tholoneo et pontagio et passagio et paagio et lestagio et stallagio et talliagio et carriagio et pasuagio et omni alia consuetudine per totam terram nostram de omnibus rebus suis quas per terram vel aquam deportare fecerint Et prohibemus ne quis eos aut res aut possessiones aut terras aut homines eorum contra libertatem carte nostre vexet vel disturbet super forisfacturam nostram Hiis testibus Godfredo Wyntoniensi Waltero Cicestrensi Willielmo Roffensi episcopis Gaufredo filio Petri comite Essexie William Marescallo comite de Pembroc Willielmo de Broiosa Hugone Bardolf Willielmo Briewerr Stephano de Tourneham Willielmo de Warrenno Datum per manum Huberti Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri xvi die Junii apud Shorham regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter