utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570022

Charter Number: 05570022
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Johannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiis vicecomitibus prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos divine caritatis intuitu et pro salute anime nostre et Henrici regis patris nostri et pro salute animarum omnium antecessorum et successorum nostrorum concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie de Maulenges et monialibus ibidem Deo servientibus quod omnes terras et tenementa sua teneant bene et in pace sicut rationabiles carte donatorum suorum testantur Volumus etiam et firmiter precipimus quod predicte moniales habeant et teneant prefatas terras et tenementa adeo bene et pacifice libere et quiete integre et plenarie et honorifice cum socha et sacha et toll et theam et infangenethef et utfangenethef et [] flementerm [] et omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus in terris et aquis in viis et semitis et in omnibus aliis locis sicut carta predicti H regis patris nostri quam inde habent testatur Testibus W Londiniensi H Saresberiensi episcopis Gaufrido filio Petri comite Essexie Willelmo Marescallo comite de Pembrochia Willelmo de Braosa Willelmo Briwair Stephano de Thurnham Data per manum H Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Sorham xvii die Junii anno regni nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter