utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570023

Charter Number: 05570023
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus senescallis castellanis constabulariis balliuis ministris et omnibus fidelibus suis salutem Nouerit uniuersitas vestra nos pro salute anime nostre et pro salute anime H[enrici] regis patris nostri et animarum antecessorum nostrorum necnon et pro communi utilitate ciuitatis nostre Londonie et totius regni nostri concessisse et firmiter precepisse ut omnes kidelli que sunt in Tamisia vel in Medewaye ubicumque fuerint in Thamisia vel in Medewaye amoueantur et ne de cetero kidelli alicubi ponantur in Tamisia vel in Medewaye super forisfactum decem librarum sterlingorum Quietum etiam clamauimus omne id quod custodes Turris nostre Londonie annuatim percipere solebant de predictis kidellis Quare volumus et firmiter precipimus ne aliquis custos predicte Turris aliquo tempore post hoc aliquid exigat ab aliquo nec aliquam demandam aut grauamen siue molestiam alicui inferat occasione predictorum kidellorum Satis enim nobis constat et per venerabilem patrem nostrum Hubertum Cantuariensem archiepiscopum et per alios fideles nostros nobis sufficienter datum est intelligi quod maximum detrimentum et incommodum predicte ciuitati nostre Londonie necnon et toti regno nostro occasione illorum kidellorum proueniebat Quod ut firmum et stabile perseueret in perpetuum presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione communiuimus Hiis testibus W[illelmo] Londoniensi E[ustachio] Elyensi et G[alfrido] Wyntoniensi episcopis Gaufrido filio Petri comite Essex Willelmo Mariscallo comite de Penbroc H[amelino] comite Warren comite Rogero le Bigot R comite de Clare Willelmo de Braosa Roberto filio Rogeri Hugone Bardulf W[illelmo] Briewerr Stephano de Turneham Willelmo de Warenna Simone de Patishill Data per manum Huberti Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Sorham xvii die Iunii regni nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter