utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570029

Charter Number: 05570029
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes De gratia rex Anglie dominus Ybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse [burgensibus nostris de] Dunewiz quod burgum Dunewiz sit liberum burgum nostrum et habeat socham et sacham et toll et theam et infangenetheof et quod ipsi per totam terram nostram sint quieti de theloneo et lestagio et passagio et pontagio [et stalagio et de leue et de] danegeld et quod ipsi rectam et solitam firmam suam per manum suam reddant ad scaccarium nostrum et quod nullam sectam faciant comitatuum vel hundredorum nisi coram iusticiariis nostris et cum summoniti fuerint esse coram iusticiariis [mittant pro se xii legales] homines de burgo suo qui sint pro eis omnibus et si forte amerciari debuerint per vi probos homines de burgo suo amercientur Concessimus etiam eis quod filios et filias suas possint libere ubi voluerint in terra nostra maritare [et viduas similiter per consilium amicorum suorum] et perquisitiones suas de terris et edificiis in villa sua possint dare aut vendere aut facere inde quod voluerint et quando voluerint Concessimus etiam eis hansam et gildam mercatoriam sicut habere consueuerunt Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti burgenses nostri prenominatas libertates et liberas consuetudines habeant et teneant libere pacifice et integre sine omni impedimento Testibus E[ustachio] Elyensi episcopo Willelmo Marescallo comite Penbrok Iohanne Pratellis Gari[] Data per manum H[uberti] Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Rupem Auriuall xxxix die Iunii anno regni nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter