utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570040

Charter Number: 05570040
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1200
Date Type: Internal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
I[ohannes] Dei gratia rex Anglie [] omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Sciatis quod Willelmus de Stoteuill finem fecit nobiscum pro tria millia marcis argenti pro cartis suis rationabiliter confirmandis et ut quietus sit de omnibus amerciamentis et de omnibus scutagiis que ab eo exigebantur usque ad diem Iouis proximam post mediam Quadragesimam quando primo venimus Ebor postquam fuimus in regem coronati scilicet regni nostri anno primo et pro habendo manerio de Waltermeisnill cum omnibus pertinentiis suis si sit in manu nostra et si non sit in manu nostra et sit in potestati nostra plenum inde rectum teneri ei faciemus et pro habendo recto de omnibus terris quas exigit versus Willelmum de Mobrai et tenentes de feudo suo scilicet de Cukewald et Cukewaldsir cum pertinentiis et Malesard cum pertinentiis suis et de insula que vocatur Haxingholm cum pertinentiis et Houingham cum pertinentiis et Hamton in Ard et de Tresk cum pertinentiis et Meauton cum pertinentiis et Willebron cum pertinentiis et Burton in Lonesdal cum pertinentiis et Bondebi et Saxebi et Lyndbergh cum earum pertinentiis et i carrucatum terre in Stalingeb cum pertinentiis et Landeford cum pertinentiis [et] Kyrkebi Monachorum cum pertinentiis et Creic cum pertinentiis et de predicta pecunia reddet nobis predictus Willelmus mille marcas infra xv dies post Pascha proxima post primam coronationem nostram et ad sequens scaccarium de festo sancti Michaelis quingentas marcas et ad sequens scaccarium Pasche quingentas marcas et ita de scaccario ad scaccarium quingentas marcas quousque totum debitum soluatur Testibus Willelmo Mareschallo comite Penbroc et G[alfrido] filio Petri comite Essex apud Guldeford xxii die Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter