utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570054

Charter Number: 05570054
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Suwyca et canonicis ibidem Deo seruientibus pro salute anime nostre et predecessorum nostrorum in puram liberam et perpetuam elemosinam Colemeram cum omnibus pertinentiis suis extra Dene que est membrum ipsius Dene habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris libere et quiete ab omni seruicio et exactione seculari Quare volumus quod supadicti canonici habeant et teneant predictam Colemeram cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace libere et quiete integre et plenarie in bosco et plano in pratis et pascuis in stagnis et molendinis in viuariis in agris viis et semitis et in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus sicut liberam puram et perpetuam elemosinam sicut carta nostra quam eis fecimus dum essemus comes Moretonie rationabiliter testatur Testibus comite Willelmo Marescallo Willelmo comite Saresburie Willelmo de Humes constabulario Normannie Eustachio de Vescy Dat per manum Simonis archidiaconi Wellensis apud Castrum Lygdi xxi die Iulii anno regni nostri tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter