utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570055

Charter Number: 05570055
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Ybernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicariis prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris venerabili patri nostro in Cristo H[elie] Burdegal archiepiscopo et successoribus suis centum libras monete burdegalensis de redditu annuo percipiendas apud Burdegalam in aualagio vinorum et quadraginta libras eiusdem monete percipiendas annuatim in perpetuum in terra que vocatur Inter Duo Maria per manus seruientium nostrorum que non possunt augeri nec minui et quod quisque archiepiscopus Burdegal licite possit recipere infeudaciones allodiorum et acquirere sine nostra et successorum nostrorum requisitione perempciones aut alias quascumque concessiones in omnibus feudis retrofeudis et territoriis nostris quicquid voluerit et rationabiliter poterit et omnem iusticiam habeat in hominibus suis tam presentibus quam futuris Item sciatis nos concessisse et hac carta notra in perpetuum confirmasse omnes donationes et concessiones olim factas Burdegal archiepiscopis per predecessores nostros Odonem Sancium Guillelmum et Berengerium quondam Vasconie comites et dominos videlicet terciam partem camere vende seu monete Burdegal et omnium teloneorum de Boeis et nauim liberam ab omnibus teloneis a Mauritania usque ad Lingonem Que omnia in ipsorum comitum veris et certis priuilegiis vidimus contineri Rursus pro nobis et omnibus successoribus nostris precipimus atque iubemus ut nullus iudex publica vel quilibet ex iudiciaria seu quacumque potestate aut aliquis ex nostris fidelibus presentibus et futuris aliqua causa ratione vel occasione in ecclesias agros villas seu reliquas possessiones quas moderno tempore Burdegal archiepiscopus tenet vel que in iura ipsius deinceps diuina pietas augeri voluerit in quibuslibet pagis et territoriis intra ducatus Aquitanie ditionem ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines archiepiscopi tam ingennos quam seruos et alios distringendos aut ullas violentias redemptiones exactiones extorsiones vel occasiones requirendas aut exercendas ingredi audeat nec nostris nec futuris temporibus nec ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat archiepiscopo perpetuis temporibus ecclesias cellulas res possessiones proprietates et homines nunc et in futurum ad se aspicientes vel pertinentes remota cuiuscumque potestatis inquietudine ordine quieto et libere possidere et omnia que supra expressa sunt et tacta firmiter et inuiolabiliter seruari in perpetuum decernimus et iubemus Testibus H[enrico] episcopo Xanctonensi I[ordano] electo Lexouion A[demaro] comite Engolism Guillelmo Marescallo Guillelmo de Hauuet constabulario Normannie Rotberto de Torneham Guillelmo de Rupibus senescallo Andegau G de Cella senescallo Pictauie et Vasconie Datum per manum Symonis archidiaconi Vellensis apud Chinonem xxvii die Iulii anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter