utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570056

Charter Number: 05570056
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia [] Sciatis ita conuenisse inter nos et Berengariam quondam reginam Anglie uxorem regis Richardi fratris nostri de dote sua quam petebat scilicet quod nos assignauimus ei pro dote sua m marc[as] annuas tredecim s[olidis] et iiii d[enariis] bonorum sterlingorum computatis pro marca et infra illas marc[as] m assignauimus ei Segreium et quicquid habuimus in Segreyo exceptis feodis militum et seruientum pro c et l l[ibris] And[egauensium] et de residuo ultra illas c et l l[ibras] recipiet medietatem ad scaccarium nostrum apud Cadomum in festo sancti Michaelis ita quod pagabitur infra octo dies post festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascham ad scacarium nostrum Londonie ita quod pagabitur infra octo dies post clausum Pasche et insuper concessimus ei domos nostras de Torrea cum stagno et molendinis cum pratis et aliis pertinentiis suis excepta foresta et de foresta calfagium suum et domus sue et quod necessarium fuerit ad reparationem domorum illarum molendinorum et stagni per visum forestariorum nostrorum Preterea concessimus ei castrum de Baiocis et ciuitatem nostram Baiocensem integre intra muros et extra et etiam placita de spada ibidem retenta nobis donatione episcopatus et de foresta nostra de Bur calfagium suum et domus sue et quod necessarium fuerit ad edificationem et reparationem domorum predicti castri per visum forestariorum nostrorum Per has autem conuentiones remisit predicta regina in perpetuum omnes querelas suas et demandas quas nobis fecit vel facere potuit de predicta dote sua et omnis aliis rebus Predicta igitur regina renuntiauit omnibus cartis et instrumentis et scriptis super dote sua obtentis ita quo d nunquam eis utetur quamdiu ista pactio ei obseruabitur bona fide Quod si non fuerit ei a nobis et heredibus nostris obseruata liceat ei habere regressum ad dotem suam repetendam non obstante conuentione ista et sciendum quod ei contra omnes homines omnia prenominata nos et heredes nostri garentizabimus bona fide Ad maiorem autem huius rei securitatem ad instanciam partium debente iste conuentiones auctoritate domini pape confirmari Quod autem predicte conuentiones fideliter et illibate obseruentur in perpetuum eas presenti carta duximus confirmandas Testibus Burdegalensi archiepiscopo Philippo Dunelmensi et Henrico Xanctonensi episcopis Ademaro comite Engolismensi Willelmo Marescallo comite de Panbrun Gaufrido comite Perticensi Willelmo comite Sareberiensi Stephano de Pertico Willelmo de Rupibus senescallo Andegauie Garino de Glapion senescallo Normannie Gaufrido de Cella senescallo Pictauie et Vasconie Roberto de Torneham Willelmo de Stagno Guidone de Diua Data per manum Symonis archidiaconi Wellensis apud Chinon primo die Augusti anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter