utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570060

Charter Number: 05570060
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie [] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus forestariis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse quod omnes staminatores in Cornubia et Deuonia sint liberi de placitis natiuorum dum operantur ad comodum firme nostre vel commodum marc noui redditus nostri quia staminarie sunt nostra dominica et quod possint omni tempore libere et quiete absque alicuius hominis vexatione fodere staminum et turbas ad staminum fundendum ubique in moris et in feodis episcoporum et abbatum et comitum sicut solebant et consueuerunt et emere buscam ad funturam stamini sine vasto in regardis foreste et diuertere aquas ad operationem eorum in staminariis sicut de antiqua consuetudine consueuerunt et quod non recolant ad operationibus suis pro alicuius summonitione nisi per summonitionem capitalis custodis stamnariarum et balliui eius per eum habeant super predictos producendos et quod ab eis in carceribus nostris recipiantur si contigerit quod aliquis predictorum staminatorum debeat capi vel incarcerari pro aliquo recto et si contigerit quod aliquis eorum fuerit fugitiuus vel utlagatus quod catalla eorum nobis reddantur per manus custodis staminariarum nostrarum quia staminatores firmarii nostri sunt et semper in dominico nostro Preterea concessimus thesaurario et ponderatoribus nostris ut sint fideliores et intentiores ad utilitatem nostram in receptione et custodia thesauri nostri per villas marcandas quod sint quieti in villis ubi manent de auxiliis et tallagiis dum fuerint in seruicio nostro thesaurarius et ponderatores nostri quia nichil aliud habent vel habere possunt per annum pro predicto seruicio nostro Hiis testibus W[illelmo] comite de Sarresberia Petro de Stokes Warino filio Geroldi Roberto de Ros Petro de Rupibus thesaurario Pictauensi Data per manum Simonis Wellensis archidiaconi apud Bonam Villam super Tokam xxix die Octobris anno [] tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter