utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570064

Charter Number: 05570064
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hybern[ie] dux Norm[annie] et Aquit[anie] et comes And[egauie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baron[ibus] iustic[iis] senescall[is] vic[ecomitibus] et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Casa Dei et monialibus ibidem Deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam viginti libras Andegauen[ses] singulis annis percipiendas de prepositura Vernolii ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem in festo sancti Michaelis Quare volumus et firmiter precipimus quod predicte monial[es] elemosinam illam singulis annis percipiant de nobis et successoribus nostris ad illos duos terminos in perpetuum integre et libere sine omni contradictione et inpedimento et si quis eis inde molestiam fecerit vel grauamen Dei et nostram incurrat maledictionem auctoritate qua rex inimic[os] maledicere potest Hiis testibus Willelmo Ymeliren episcopo R[oberto] comite Leircestr Gilleberto de Aquila Roberto de Harecort A[imerico] vicecom[ite] Hoarcen Hugone de Menill Henr[ico] de Gray Garin[o] de Glapion Bricio camerario Dat per manum Simonis archidiaconi Wellensis apud Vernol xxv die Nouembr[is] anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter