utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570066

Charter Number: 05570066
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Straford terram de Westhan que appellatur la Sudberi cum omnibus pertinentiis eiusdem terre habendam et tenendam ad feodi firmam de Iohanne filio Leonardi de Venec et heredibus suis in perpetuum reddendo inde eis singulis annis ad Pascha triginta et unam libram sterlingorum et duodecim denarios libere et quiete pro omni seruicio et pro omni consuetudine sicut carta eiusdem Iohannis rationabiliter testatur saluo nobis seruicio illius terre per manum ipsius Iohannis et heredum suorum Volumus etiam quod si terra illa casu aliquo in manum nostram vel heredum nostrorum deuenerit predicti monachi de nobis et heredibus nostris eam teneant per predictam firmam in perpetuum ita quod nobis seruicium faciat illius terre qui illius firmam per nos habebit Testibus Willelmo Mariscallo comite de Penbr Willelmo de Braos Willelmo Briw Iohanne de Pratell Roberto de Harecurt Radulfo de Arden Petro de Stok Ricardo de Reuiers Data per manum domini H[uberti] Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Argentom xxvi die Decembris regni nostri anno tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter