utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570073

Charter Number: 05570073
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos ad petitionem maioris et ciuium nostrorum Londonie concessisse et presenti carta confirmasse quod gilda telaria non sit de cetero in ciuitate Londinie nec ullatenus suscitetur Quia vero consueuimus annuatim percipere decem et octo marcas argenti de gilda illa telaria singulis annis reddent predicti ciues nostri nobis et heredibus nostris viginti marcas numero in festo sancti Michaelis ad scaccarium nostrum Testibus H[uberto] Cantuariensi archiepiscopo cancellario nostro E[ustachio] Eliensi et W Abrincensi episcopis Hugone de Gornaco Roberto de Harecort Thoma Basset Petro de Stokes Ricardo de Reuiers Data per manum eiusdem H[uberti] Cantuariensis archiepiscopi apud Gornacum xx die Marcii anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter