utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570079

Charter Number: 05570079
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Ioh[ann]es Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibern[ie] et dux Aquit[anie] et com[es] And[egauie] iustic[iis] vicecom[itibus] et omnibus ball[iu]is et fidelibus suis salutem Noueritis quod de mandato Gaufr[idi] fil[ii] Petri com[itis] Essex iusticiar[ii] nostri accepimus quod cum prior de Spalding tempore reg[is] Ricard[i] fratris nostri in cur[ia] sua apud Westm clamauisset versus abbatem Croiland quoddam mariscum in Spalding et Croiland idem abbas fecit quoddam essonium infra summonicionem de malo lecto suo detinebatur apud Croiland et cum per iudicium cur[ie] quatuor milites venirent ad videndum ipsum abbatem et infirmitatem eius apud Croiland eum ibi non inunenerunt et ita per defectum eius recuperauit sepedictus prior saysinam predicti marisci per iudicium curie Postea predictus abbas accessit ad regem Ricard[um] fratrem nostrum et dedit ei intellegi quod ipse occasione fratris sui cancellar[ii] ab Angl[ia] tunc fugati et quorumdam fratrum suorum captorum non ausus fuit comparere sed aufugit et impertrauit ab eo quod ipse ei defectum illum warantizauit et ita resaisitus fuit dictus abbas de prefato marisco Et quia visum fuit cur[ie] nostre sicut predictus iusticiar[ius] nob[is] mandauit quod rex Ricardus frater noster satis licite potuit talem warentiam facere et nos similiter qui eandem habemus potestatem predicto abbati defectum illum warantizamus mandantes ne de cetero pro defectu illo aliquod dampnum incurrat nec ipse nec monachi abbatie sue de Croiland T[estibus] [] apud Montemfortem primo die Aprilis anno regni nostri tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter