utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570084

Charter Number: 05570084
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibern[ie] dux Norm[annie] Aquit[anie] et comes And[egauie] archiepiscopis episcopis abbatibus com[itibus] baron[ibus] iustic[iis] vicecom[itibus] et omnibus ball[iu]is et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Mar[ie] de Rothomagad canonicorum ibidem Deo seruientium medietatem manerii de Killum et volumus et firmiter precipimus quod ecclesia predicta et canonici terram illam habeant et teneant imperpetuum sicut liberam elemosinam bene et in pace libere et quiete et honorifice cum omnibus ad eam pertinentibus in bosco et plano in pratis in pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis et in omnibus rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad eam pertinentibus sicut H[enricus] rex auus patris nostri eam in dominico suo tenuit sicut carta H[enrici] regis patris nostri rationabiliter testatur T[estibus] E[ustachio] Eliens episcopo Gwarino de Glap Roberto de Harecourt Gwar[ino] fil[io] Gerold[i] Petro de Stok Dat per manum H[enrici] Cant archiepiscopi cancell[arii] nostri apud Auriuall iii die Maii anno r[egni] n[ostri] tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter