utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570098

Charter Number: 05570098
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hybern[ie] dux Norm[annie] Aquit[anie] comes Andeg[auie] archiepiscopis episcopis abbatibus com[itibus] baron[ibus] iustic[iis] vic[ecomitibus] prepositis ministris et omnibus ball[iu]is et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta confirmasse Egidio Heref episcopo et successoribus suis unam feriam apud Ledebur habendam per quatuor dies duraturam scilicet die festiuitatis beati Mathei apostoli et tribus diebus sequentibus et concessimus eis unum mercatum apud Bromyord habend[um] qualibet die lune ita tam[en] quod feria illa et mercatum illud non sint ad nocumentum vicinarum feriarum aut vicinorum mercatorum Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus episcopus et omnes successores sui post eum habeant et teneant predictam feriam singulis annis et predictum mercatum bene et in pace libere quiete integre plenarie et honorifice in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad has ferias et mercata pertnentibus sic[ut] predictum est T[estibus] R[oberto] com[ite] Leic W[illelmo] Maresc[allo] com[ite] de Penbrok W[illelmo] com[ite] de Ferrariis Willelmo de Breos Thom[a] Basset Galfrid[o] de Say Dat per manum S[imonis] prepositi Beuerlaci et archid[iaconi] Wellen apud Susam viii die Septembr[is] anno regni nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter