utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570105

Charter Number: 05570105
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1203
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Ioh[annes] Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibernie dux Norm[annie] Aquitann[ie] et comes Andeg[auie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiar[iis] vicecom[itibus] baill[iu]is et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse dilectis et fidelibus nostris burgen[sibus] de Archis quod ipsi libere secure et sine impedimento possent []dire per omnes terras nostras et negotiari cum omnibus rebus et merchandisis suis et quod ipsi et heredes eorum sint quieti de omnibus rebus quas emerint vel vendiderint vel deportare fecerint per omnia dominica nostra de omni consuetudine que ad nos pertinet salua libertate ciuitat[is] Londoniarum Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti burgen[ses] de Archis et heredes eorum post ipsos habeant et teneant predictam quietationem et libertatem bene et in pace libere et quiete et honorifice sicut predictum est Hiis testibus Balduino comite Albemarrl Hugone de Gornaco Gerardo de Furniuall Guarino filio Garoldi W camerario de Tankeruill Willelmo []airell Willelmo de Mortuemar Iordano de Saukeuill Willelmo de Trubleuill Petro de Stokes Ricardo de Reueriis Dat per manum Hugonis de Well apud Arches xxi die Februar[ii] anno regni nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter