utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05570120

Charter Number: 05570120
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Norm[annie] et Aquit[anie] comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iustic[iis] vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Roberto abbati sancte Marie de Eboraco quod possit includere boscum suum in Normaneby qui vocatur Gauthscou et facere inde parcum Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus abbas et successores sui post eum habeant et teneant parcum illum imperpetuum bene et in pace libere et quiete sicut liberum parcum cum omnibus pertinentiis suis ad faciend[um] inde voluntatem suam Preterea concessimus et hac carta confirmauimus predicto abbati quod ipse et successores sui imperpetuum possint capere vulpem et leporem in forestis nostris per totam Eboracscire libere sine cuiuslibet contradictione et prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis illis de supradictis impedimentum faciat T[estibus] G[alfrido] fil[io] Petri comite Essex R comite de Clara W[illelmo] comite Sar H comite Hereford A[lberico] com[ite] Ebroic Hugone de Neuill Willelmo Briw Roberto de Veteriponte Petro de Stok per manum domini S[imonis] Cistrens electi apud Wynton xiii die Aprilis anno regni nostri quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter