Charter Document - 05570131
Charter Number: 05570131
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1206
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
View Map
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1206
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project
View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hib[ernie] dux Norm[annie] et Aquit[anie] comes And[egauie] archiepiscopis episcopis abb[atibus] com[itibus] baron[ibus] iustic[iis] vic[ecomitibus] preposit[is] et omnibus ball[iu]is et fidelibus suis salutem Sciatis quod recognitum est in curia nostra coram nobis et baronibus nostris et plene declaratum per sacramentum legalium milit[um] de visnet[o] baronie de Merswude [Galfridus de Mandeuill] senior tenuit predictam baroniam de Merswud cum omnibus pertin[entiis] suis sicut ius suum et hereditatem et genuit ex uxore sibi desponsata Rob[ertus] de Mandeuill Idem vero Rob[ertus] genuit ex ux[ore] sibi desponsata alium Galfr[idum] de Mandeuill scilicet Galfr[idum] de Cocre qui ex legitima ux[ore] sua genuit Rob[ertum] de Mandeuill patrem Rob[erti] de Mandeuill qui ius clamauit in predicta baronia Predictus vero Galfr[idus] senior mortua prima ux[ore] sua de qua genuerat Rob[ertum] de Mandeuill ut dictum est aliam ux[orem] sibi desponsauit de qua genuit Rad[ulfum] de Mandeuill qui post obitum patris sui tenuit predictam baroniam de Merswude per voluntatem reg[is] H[enrici] eo quod melior miles erat quam Rob[ertus] primogenitus frater suus quem predictus G[alfridus] de prima ux[ore] sua genueret ut dictum est Idem autem Rad[ulfus] genuit filiam Dionisiam nomine que nupta fuit Willelmo fil[io] Iohannis tunc senesc[allum] Normann[ie] qui de ea genuit Henr[icum] de Tylly Nos igitur cum ista constaret nobis et curie nostre de iure prenominati Rob[erti] de Mandeuill qui processit de primogenito filio et recto herede prefat[i] Galfr[idi] de Mandeuill senioris reddidimus ei et heredibus suis et presenti carta nostra confirmauimus totam predictam baron[iam] de Merswude cum omnibus pertin[entiis] libertatibus et liberis consuetud[inibus] suis habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris iure hereditario in perpetuum sicut ius et hereditatem suam per seruicium quod baronia illa nobis debet Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Rob[ertus] de Mandeuill et heredes sui habeant et teneant totam predictam baron[iam] de Merswud cum omnibus pertin[entiis] suis sicut predictum est bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice in bosco et plano in viis et semitis in prat[is] et pascuis in aquis et molendinis in viuariis et stagn[is] in ripariis et piscar[iis] in moris et mariscis in brueriis et turbar[iis] in parcis et forest[is] in venationibus et percursibus in dominiis et feod[is] in homag[iis] et releuiis in redditibus et seruic[iis] et in aduocationibus ecclesiarum et capellarum et in omnibus loc[is] et rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad boroniam illam pertinentibus Volumus etiam et precepimus quod prefatus Rob[ertus] vel heredes suis non dissaisientur de predicta baron[ia] vel de aliquibus pertinent[iis] suis vel inde in placitum ponantur vel respondeant alicui qui clamium in predicta boron[ia] vel pertin[entiis] contra ipsum Rob[ertum] vel heredes suos monere noluerit per breue de morte antecessor[is] nisi tant[um] per breue quod appellatur breue de recto T[estibus] dominis I[ohanne] Norwic et P[etro] Wint episcopis G[alfrido] fil[io] Petri com[ite] Essex R[anulfo] com[ite] Cestr W[illelmo] com[ite] de Ferrar R[ogero] const[abulario] Cestr Rob[erto] fil[io] Walteri Rob[erto] de Veteripont W[illelmo] Bruwerr Petro de Stok Dat per manum nostram apud Porecestr xxiiii die Maii anno regni nostri octauo