utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05571076

Charter Number: 05571076
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Newly Discovered Charters of King John | The Magna Carta Project
map View Map
Charter:
Ioh[ann]es Dei gratia rex Anglie dominus Hibern[ie] dux Norm[annie] Aquit[anie] et com[es] And[egauie] archiepiscopis episcopis abbatibus comit[ibus] baron[ibus] iustic[iis] vicecom[itibus] et omnibus ball[iu]is et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et confirmasse Deo et ecclesie sancti Guthlaci de Croiland et abbati et monachis ibidem Deo seruientibus omnes terras et tenuras et possessiones alias ad eandem ecclesiam pertinentes et specialter sedem abbatie cum limitibus suis nominatis qui sic tenduntur per quinque leucas a Croiland usque illuc ubi Asendik cadit in aqua de Weland et sic per Asendik usque ad Asenwyktof et sic usque ad Shepeshee et suc usque ad Tydwarchar et ita usque ad Nomannesland et ita per aquam que dicitur Neen usque ad finem factum et inde sursum per finem factum usque ad Greynes et ita usque ad Folkwoldstachis et inde sicut Sudlak cadit in Weland et sic per Weland sursum ad aquilonem usque ad Aspad et inde usque ad Werwarlake et ita usque Harnold et sursum per aquam usque Meingerlak et sic per Lorlak usque Oggot et inde sicut Apenhold cadit in Weland et omnes piscationes pertinentes ad predictos limites Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta ecclesia et abbas et monachi teneant et in perpetuum possideant omnes terras et tenuras et alias possessiones suas et omnes donationes que post mortem regis H[enrici] aui patris nostri rationabiliter date sunt bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et mariscis in viuariis et piscariis in molendinis et stagnis et in omnibus aliis rebus et locis cum socha et sacha et tol et theam et infangenthef et cum omnibus aliis liberis consuetudinibus et quietationibus cum quibus ecclesie illa et abbas et monachi melius et liberius et quietius tenuerunt tempore reg[is] H[enrici] aui patris nostri vel aliorum predecessorum nostrorum regum Angl[ie] et sicut alique ecclesie nostre Angl[ie] melius et liberius et quietius tenent sicut carta Henr[ici] reg[is] patris nostri rationabiliter testatur T[estibus] [] Dat per manum S[imonis] archidiaconi Wellen apud Montfort i Aprilis regni nostri anno tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter