utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610001

Charter
Charter Number: 05610001
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Roberto superiori priori ecclesie beate Marie de Sempingham atque successoribus canonice substitis et reliquis fratribus canonicis atque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri Eapropter dilecti in domino filii iustis postulationibus clementer annuimus et ecclesiam sancte Marie de Sempingham in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesias vestras conventuales de Sempingham de Haverolm de Cateleia de Bulington de Sixla de Ormesby de Aluvingham de Watton de Malton de Chikesande de Lincoln de Mareseya de Fordham de Miremaud de Claterecote de Merleberg cum omnibus pertinentiis earumdem ecclesiam sancte Marie de Suldham ecclesiam sancti Andree de Eboraco et hospitalem domum de Lincolnia cum omnibus pertinentiis earumdem ecclesias parochiales de Aluvingham de Cokerinton sancti Leonardi loci eiusdem de Kedington de Staynton et de Calethorp cum omnibus pertinentiis earumdem Grangiam que extra abbatiam vocatur que habetis in villa que dicitur Aluvingham cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis et omnibus pertinentiis suis grangiam que vocatur Hayntoft quam habetis in Cokerinton cum omnibus pertinentiis suis terras possessiones redditus prata pascua et molendina que habetis in eadem villa et territorio eius grangiam quam habetis in villa que dicitur Germestrop cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis salinis et omnibus pertinentiis suis annuum redditum trium marcarum sterlingorum quem habetis in ecclesia de Germestorp terras possessiones redditus prata pascua que habetis in villa de Ierdeburg et territorio eius grangiam quam habetis in villa que dicitur Kedington cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis et omnibus pertinentiis suis grangiam quam habetis in villa de Calethorp cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis et omnibus pertinentiis suis terras possessiones redditus prata et pascua que habetis in villa et territorio de Lekeburn terram et nemus que habetis in territorio ville de Tathewelle duas bovatas terre prata et pascua in villa de Raytheby grangiam quam habetis in villa que dicitur Neuton cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis et omnibus pertinentiis suis terras possessiones redditus prata et pascua in villa que dicitur Seynop et territorio eius grangiam quam habetis in villa de Keaburn cum terris possessionibus pascuis et omnibus pertinentiis suis grangiam quam habetis in villa de Coninsgesby cum terris possessionibus redditibus pratis pascuis et omnibus pertinentiis suis terras prata et pascua in territorio ville de Flalyesburw grangiam quam habetis in villa de Suyneflet cum terris possessionibus redditibus et omnibus pertinentiis suis terram ad comburendum que vulgariter dicitur turbaria quam habetis ibidem terras possessiones et redditus quos habetis in villa de Reddenesse terras prata et pascua in territorio ville de Cunnisgesholm molendinum unum cum pertinentiis suis terras possessiones et redditus in villa et territorio de Semercotes domos possessiones et redditus in villa que dicitur Magna Grimesby redditum quem habetis in civitate Lincolnien terras redditus prata et pascua in villis que Otteby Normanby et Wikeham vocantur et territoriis earumdem domos terras possessiones redditus prata et pascua que habetis in villa que Media Rasene vocatur et territorio eius domos terras possessiones et redditus quos habetis in villis que Lunda Wythale Grimolleby Manneby et Salfleteby vocantur et territorio earumdem domum terram et redditum in villa que dicitur sanctus Botulfus domos terras et redditus in villa de Tyleneye et territorio eius ecclesiam de Aslakeby cum pertinentiis omnibus suis de Hamerington de Buxton de Brunethorp de Lokyeton de Tunigton de Brocoluestowe de Paxton de Wantesleia ecclesias cum pertinentiis suis earumdem beneficia que habetis in ecclesiis de Crowella et de Kyerkeiby iuxta Aslakyeby cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Sempingham de Stowe cum capella de Birkethorp et aliis pertinentiis suis ecclesias de Turstanton de Horbling de Hekynton de Hale de Walecote et de Tunigton cum pertinentiis suis ecclesias sancte Margarete Omnium Sanctorum de Suldham de Stokees et de Thorp cum pertinentiis suis quicquid habetis in Sempingham in Thorp in Birkethorp in Lokyeton in Bilingburg in Walecote in Cortum in Aslakyeby in Folkyeingham in Hale in Horblingge in Gunwarbye in Graham in Boleby in Langeton in Kirkeby in Haunthorp in Kayseby in Poynton in Billesfeld in Barton in Levethorp in Willeby in Silleby in Fulebek in Craneuel et dominico manerio de Suldham cum pertinentiis suis de Kavenham de Cotel de Thorp de Wykehale de Well et de Len de Stok cum terris et redditibus quos quondam Hugo Murdac et Willelmus filius Petri vobis pie in elemosinam concesserunt pasturam cum mansura Iohannis quondam heremite in marisco de Hoylande cum pertinentiis suis insulam de Rucholm terras et redditus quos habetis in Husum et in Keeadenaia Ecclesias de Keerinton et Estlaford et de Amewic cum omnibus pertinentiis suis ecclesias sancti Iacobi de Bulington et sancti Albani de Spriligton cum pertinentiis suis de Ingham de Langeton de Burg de Winthorp de Hameringham de Oxecumbe de Theford de Prestwald de Bileburg et de Westhorp ecclesias cum pertinentiis earundem Ius quod habetis in ecclesiis de Drington de Suferibi de Hakeetorn de Freskeeneya cum capellis et omnibus pertinentiis earundem ecclesiam quoque conventualem sancte Trinitatis in proprio fundo inclite memorie regis Anglie Henrici secundi in insula que dicitur Rucholm fundatam auctoritate nobis apostolica nihilominus confirmamus Statuentes ad instar felicis recordationis Innocentii Eugenii Adriani Alexandri Lucii Clementis Celestini et Innocentii predecessorum nostrorum Romanorum pontificum ut non liceat cuiquam religionem vestram vel iura aut rationabiles institutiones a primo patre vestro beato Gilleberto scripto commendatas et predictorum predecessorum ac nostri auctoritate scriptoque confirmatas sine maioris et sanioris partis consilio et consensu corrumpere vel mutare vel aliquid superaddere quod predicte religioni vestre vel salubribus videatur institutionibus obviare Inter hec autem ista nominatim duximus exprimenda ut unum cellarium una coquina sub sanctimonialium et sororum cura sit omnibus tam sanctimonialibus et sororibus quam canonicis et fratribus et pecunia in auro et argento et pannis sub earundem custodia existere debeat atque omnis monachorum [canonicorum] clericorum et laicorum illicitus ingressus et accessus ad eas penitus inhibeatur quemadmodum in earum scripto salubri et rationabili providentia distinctum esse dinoscitur et statutum Obeunte vero te nunc supradicte religionis magistro vel tuorum quolibet successorum nullus eisdem congregationibus qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur sed summus prior eligatur consilio priorum ordinis et curatorum et assensu prepositarum sicut in vestris institutionibus continetur cui soli omnis conventus domorum profiteri et obedire secundum formam ordinis vestri censemus Omnis autem potestas abbatibus et prioribus super hiis que ad divinum cultum pertinent concessa in sibi subditos et divino cultui mancipatos tam in coronis faciendis quam in confessione ad missam dicenda et benedictionem ante evangilium danda et ceteris omnibus superiori priori vestro qui preest universis congregationibus ordinis de Sempingham inconcussa permaneat Inhibemus itaque ne terras vel ecclesias aut aliquod beneficium aliud predictis congregationibus collatum liceat alicui personaliter dari nisi communi et generali assensu omnium sive maioris et sanioris partis prefate professionis canonicorum et sanctimonialium Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum a vobis sive ab iliis pro eo quod illa in custodia vel pastura sua habent ubicumque sint nullus omnino decimas exigere vel extorquere presumat Libertates vero et immunitates quas illustix memorie rex Anglorum Henricus secundus et Ricardus rex filius eius ecclesie vestre cartis suis confirmaverunt ratas perpetuo decernimus permanere Prohibemus autem ut nulli vestrorum post factam in eodem loco professionem liceat ex eodem claustro discedere discedentem vero absque prelati sui licentia nullus audeat retinere set nec alicui Cisternen ordinis liceat aliquem fugitivorum vestrorum retinere vel vobis illorum fugitivos recipere contra autenticum scriptum inter vos rationabiliter factum Preterea auxilia et universas indebitas et inconsuetas exactiones ab archiepiscopis episcopis archidiaconis seu decanis aliisve quibuslibet ecclesiasticis personis in vestris ecclesiis omnino fieri prohibemus et maxime pro aliquo ecclesiastico sacramento percipiendo nisi synodalia tantum et episcopalia que de canonum iure debentur quibus tamen conventuales ecclesias vestras contra id quod deducentibus communem vitam in sacris canonibus est statutum nullius volumus improbitate gravari Paci quoque et tranquillitati vestre paterna diligentia providentes inhibemus ne archiepiscopus vel episcopus seu archidiaconus aut alia quelibet ecclesiastica persona hospitia vel procurationes seu tallias ab ecclesiis vestris contra antiquam [et rationabilem] consuetudinem exigere audeat set nec priorem vestrum vel canonicos seu moniales aut aliquem de professis vestris suspendere interdicere vel excommunicare presumat Inhibemus etiam ut nulli ecclesiastice secularive persone infra parochias ecclesiarum vestrarum monasterium monachorum canonicorum sanctimonialium heremitarum seu inclusorum capellas altaria et cimiteria liceat quomodolibet sine vestro et diocesani episcopi assensu construere salvis tamen privilegiis apostolice sedis nec quisquam clericos seu capellanos qui vobis vel ecclesiis vestris parochialibus deserviunt sub interdicto ponere nisi ordine iudiciario presumat Preterea paci et quieti vestre attentius providere volentes auctoritate apostolica inhibemus ut infra clausuras locorum vestrorum seu elemosinarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam seu furtum facere hominem capere aut interficere seu ignem apponere audeat Et siquis ausu temerario presumpserit censura ecclesiastica percellatur Adicimus insuper ut unicuique domui vestri ordinis sanctimonialium ad earum et fratrum laicorum integritatem et disciplinam servandam secundum ipsius ordinis instituta canonici vita et moribus maturi sicut necessarium visum fuerit preponantur quibus et animarum cura pro dispositione prioris immineat et totius domus cura in exterioribus committatur ut bona temporalia possint per eos ad subsidium monialium fideliter custodiri Et ne aliquis possessiones vel alia bona inconsulto et contradicente priore usurpet debeat attentius provideri Laici vero conversi in omnibus priori et canonicis subditi et obedientes existant nec aliquam potestatem domus vel pecunie sibi usurpare presumant nisi que a priore ordinate et rationabiliter ad tempus fuerint eis iniuncta Habitacula quoque canonicorum et conversorum ita sint a domibus monialium extra illarum septa remota pariter et disiuncta ne ad invicem se videre valeant aut hinc inde audiri nisi ad divinum tantum officium complendum cum manifesta necessitas et certa ratio id fieri postulaverit set neque hoc fiat nisi sub presentia plurimorum Altare vero in quo divinum monialibus celebratur officium lapideo pariete intercludatur aut ligneo ita quod neuter sexus visione alterius perfruatur Canonici autem in divinis officiis ubique sine ulla exceptione cum missas etiam monialibus celebrant servitium habeant clericorum Moniales quoque in omnibus illum modum officii sui in ecclesia servent qui supradicto sancto Gilleberto primo priore ordinis Sempingham institutus et a beato Bernardo quondam Clarevallis abbate necnon et aliis plerisque religiosis personis primo fuerat approbatus scilicet non musice cantando set honeste moderate ac distincte psallendo atque legendo Liceat quoque vobis quandocumque in aliquo vos pregravari senseritis ad remedium appellationis confugere etiam si in causa que contra vos agitur inhibita sit appellatio Post factam vero appellationam nemini liceat in vos sententiam dare vel aliquid innovare seu vos vel possessiones vestras temerario ausu turbare Ad hec si aliquod inter vos scandalum quod Deus avertat seu dissensiones emerserint eas et alia que corrigenda fuerint iudicio capituli vestri secundum vestri ordinis instituta corrigi volumus et canonice terminari Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut qui ordini vestro tenentur astricti fideiubere pro aliquo nequaquam attemptent et si fecerint aliqua domus vestra de fideiusione illorum nullatenus obligetur Ad respondendum quoque ac satisfaciendum nullatenus teneamini si forte aliquis professus vester canonicus sive conversus magistro et capitulo non mandante pro sua temeritate aliquod debitum fuerit aut promissionis sue litterarum prestiterit cautionem de qua gravamen possit domui provenire cum cautum sit ex canonibus ut delictum persone in dampnum ecclesie non redundet Ad hec auctoritate apostolica prohibemus ut nullus ordinis vestri professus clericus sive laicus ab aliquo sine assensu prioris vel capituli domus sue sive vicem prioris agentis depositum aliquod suscipere audeat vel quomodolibet retinere Adicimus insuper ut testimonio bonorum fratrum vestrorum in negotiis vestris in quibus testium probationes fuerint admittende uti libere valeatis Preterea cum generale interdictum fuerit liceat vobis clausis ianuis non pulsatis campanis exclusis excommunicatis et interdictis suppressa voce divina officia celebrare Sepulturam quoque ecclesiarum vestrarum liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepelire deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum ordinem temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed integra et illibata conserventur omnia eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura salva sedis apostolice auctoritate et diocisani episcopi canonica iustitia in aliis et non in expressis capitulis vobis indultis Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimmo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter