utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610002

Charter
Charter Number: 05610002
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Rogero priori et monialibus beate Marie de Alvingham et reliquis fratribus canonicis et laicis tam presentibus quam futuris regularem vitam secundum instituta ordinis de Sempingham ibidem professis inperpetuum Quotiens a nobis illud petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio ad exemplar predecessorum nostrorum felicis memorie Innocentii Eugenii et Adriani Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegis communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo predicta ecclesia sita est cum suis pertinentiis ecclesias beate Marie et sancti Adelwaldi parrochiales in Alvingham cum suis pertinentiis ecclesiam Sancti Leonardi de Cokerington cum suis pertinentiis ecclesiam de Kedington cum suis pertinentiis ecclesiam de Calethorp cum suis pertinentiis ecclesiam Omnium Sanctorum de Neutona cum suis pertinentiis grangiam de Neutona cum suis pertinentiis ex dono Roberti Walberti et Osberti filii eius molendinum de Swinhop et quicquid Symon de Chanci in territorio eiusdem ville vobis dedit et carta confirmavit grangiam de Cuninghesby cum suis pertinentiis salinam unam in Kermundtorp grangiam de Caletorp cum suis pertinentiis Statuimus quoque ut ordo sanctimonialium et sororum canonicorum et conversorum atque rationabiles institutiones que nimirum Theobaldi Cantuarien et Henrici quondam Eboracen archiepiscoporum et venerabilis fratris nostri Eboracen ecclesie nunc archiepiscopi ac dilecti filii Gilleberti primi patris vestri temporibus facte in eodem loco constitute sunt ibidem perpetuis temporibus inviolabiliter observentur Inhibemus quoque ne terras vel ecclesias aut aliquod aliud beneficium predicte congregationi collocatum liceat alicui personaliter dari nisi communi et generali assensu omnium predicte possessionis sanctimonialium Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus omnino decimas exigere presumat Libertates vero [et] immunitates quas illustris rex Anglorum Henricus secundus et Henricus rex filius eius ecclesie vestre cartis suis confirmavit ratas perpetuo decerminus permanere Preterea auxilia et universas indebitas et inconsuetas exactiones ab archiepiscopis vel episcopis archidiaconis seu decanis aliisve omnibus ecclesiasticis personis et maxime pro aliquo sacramento ecclesiastico percipiendo in ecclesiis vestris omnino fieri prohibemus nisi tantum sinodalia et episcopalia que de canonum iure debentur Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuram loci vestri seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam seu furtum facere vel hominem capere aut interficere audeat Et siquis hoc ausu temerario presumpserit censura ecclesiastica percellatur Adicimus insuper ut domui vestre ad monialium et fratrum laicorum integritatem [et] disciplinam servandam secundum ipsius ordinis instituta canonici vita et moribus maturi sicut necessarium visum fuerit preponantur quibus et animarum cura pro dispositione prioris immineat et totius domus cura in exterioribus committatur ut bona temporalia possint per eos ad subsidium monialium fideliter custodiri et ne aliquis possessiones vel alia bona inconsulto et contradicente priore usurpet debeat attentius provideri Laici vero conversi in omnibus priori et canonici subditi et obedientes existant nec aliquam potestatem domus vel pecunie sibi usurpare presumant nisi que a priore ordinate et rationabiliter ad tempus fuerit eis iniuncta Habitacula quoque canonicorum et conversorum ita sint a domibus monialium extra illarum septa remota pariter et disiuncta ne adinvicem se videre valeant aut hinc inde audiri nisi ad divinum officium tantum complendum cum manifesta necessitas et certa ratio id fieri postulaverit neque hoc autem nisi sub presentia plurimorum Altare vero in quo divinum monialibus celebratur officium lapideo pariete intercludatur aut ligneo ita quod neuter sexus visione alterius perfruatur Canonici autem in divinis officiis ubique sine ulla exceptione cum missas etiam monialibus celebrant servitium habeant clericorum Moniales quoque in omnibus illum modum officii sui in ecclesia servent qui a dilecto in domino filio Gileberto primo priore ordinis de Sempingham institutus et a beato Bernardo quondam Clarevallis abbate necnon et aliis plerisque religiosis personis primo fuerat approbatus scilicet non musice cantando set honeste et moderate psallendo atque legendo Preterea cum commune interdictum interfuerit liceat vobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui s[e] illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura salva apostolice sedis auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia Si qua igitur in futurum ecclesistica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam scient contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio exsistere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter