utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610003

Charter
Charter Number: 05610003
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
[C]lemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis canonicis et monialibus de Alvingham salutem et apostolicam benedictionem Si quando postulatur a nobis quod viri conveniat et consonet honestati petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensium eorum que vota effectu prosequente complere Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam beate Marie de Alvingham ecclesiam sancti Adolwaldi eiusdem ville ecclesiam sancti Leonardi de Cokerington ecclesiam sancte Margarete de Kedington ecclesiam sancte Helene de Caletorp ecclesiam de Neuton grangiam de Cuningby cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Neuton cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Kedington cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Caletorp et quicquid habetis in Cokerington quicquid habetis in Kermunthorp et omnia pertinentia grangie de Calethorp sicut hec omnia canonice adepti estis et iuste a[c] pacifice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Laterani iiij idus Novembris pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter