utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610004

Charter
Charter Number: 05610004
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249 - 1250
Date Type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
[I]nnocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro ordinis de Sempingham priori et conventui de Alvingham eiusdem ordinis Lincolnien diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ea que iudicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne iurecidi ve contentionis scrupulum relabantur apostolico convenit presidio communiri Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod cum bone memorie H[] Lincolnien episcopus duas partes reddituum ecclesie sancti Andree de Stainton Lincolnien diocesis capituli sui et patroni eiusdem ecclesie accedente consensu vobis dilecti filii prior et conventus in usus proprios pia et provida liberalitate duxerit concedendes idque [per] bone memorie [] Cantuarien archiepiscopum tunc in partibus illis apostolice sedis legatum fuerit confirmatum bone memorie [] Lincolnien episcopus successor prefati episcopi volens quod predecessor suus fecerat revocare Petrum clericum Lincolnien cui ecclesiam ipsam contulerat de predictis duabus partibus in vestrum preiudicium investunt Cumque vos super hoc ad [] de Bridlington et [] de Kirkeham priores et [] magistrum scolarum de Malton Eboracen diocesis nostras impetrassetis litteras inter cetera continentes ut vocatis qui vocandi forent quod canonicum esset statuerent et facerent quod decernerent auctoritate nostra firmiter observari predicti iudices cognitis cause meritis et iuris ordine observato dictas duas partes vobis prior et conventus in proprios usus habendas et in perpetuum possidendas per diffinitivam sententiam que nulla appellatione suspensa in rem transiit iudicatam adiudicare curarunt prout in ipsorum iudicum litteris inde confectis plenius continetur Nos igitur vestris supplicationibus inclinati sententiam ipsam non obstantibus aliquibus litteris a sede apostolica impetratis et processibus citra litis contestationem que nunquam subsecuta exstitit habitis per easdem vel etiam impetrandis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus supplentes defectum siquis habitus est in ea de plenitudine potestatis et tenorem litterarum ipsarum de verbo adverbum presentibus inseri facientos qui talis est [] Universis et singulis notum facimus quod litteras domini Papa Innocentii iiij recepimus in hec verba [] Harum igitur auctoritate litterarum partibus convocatis et in nostra presentia constitutis audita petitione predictorum virorum religiosorum lite super ea legitime contestata factis coram nobis hinc inde positionibus interrogationibus et responsionibus partium visis instrumentis tam de assensu patroni ecclesie de Stainton qui tunc temporis fuit patronus quam episcopopi Lincolnien eiusdem loci ordinarii et capituli Lincolnien ecclesie necnon et venerabilis patris in Cristo archiepiscopi Cantuarien apostolice sedis legati de confirmatione super eodem subsecuta per quem omnes prefati religiosi intentionem suam super duabus partibus ecclesie predicte quas petebant plenius esse fundatam asserebant Intellectis utriusque partis rationibus et allegationibus plenius discussis cum predicte partes nichil amplius haberent quod coram nobis proponere vellent set nostram sententiam precise super ipsa causa peterent et expectarent Nos iuris ordine in omnibus observato communicato bonorum virorum et iuris peritorum consilio quia constitit nobis per predicta instrumenta et alia documenta tam de facto quam de iure de intentione partis petentis predictas duas partes solum deum pre oculis cordis habentes in nomine sancte et individue Trinitatis prefatis religiosis in usus proprios habendas et possidendas in perpetuum sententialiter adiudicavimus prefatum Petrum clericum eorum adversarium in expensis decem marcarum argenti taxatis et iudicatis parti victrici persolvendis condempnantes In cuius rei testimonium presentem paginam ad perpetuam ipsius sancti memoriam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno gratie mccxlv mense Decembris die lune proximo post festum sancti Andree apostoli in ecclesia sancti Andree apostoli de Wyverthorp Eboracen diocesis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et supplecationis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun x kalenda Aprilis pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter