utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610005

Charter
Charter Number: 05610005
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249 - 1250
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis de Rievallis et de Bellelandia Abbatibus Cisternen ordinis Eboracen diocesis salutem et apostolicam benedictionem Petitio dilectorum filiorum magistri ordinis de Sempingham prioris et conventus de Alvingham eiusdem ordinis Lincolnien diocesis nobis exhibita continebat quod cum bone memorie H[] Lincolnien episcopus duas partes reddituum ecclesie sancti Andree de Staynton Lincolnien diocesis capituli sui et patroni eiusdem ecclesie accedente consensu predictis priori et conventui in usus proprios pia et provida liberalitate duxerit concedendos idque per bone memorie [] Cantuarien episcopum tunc in partibus illis apostolice sedis legatum fuerit confirmatum bone memorie Lincolnien episcopus successor prefati episcopi volens quod predecessor suus fecerat revocare Petrum clericum Lincolnien cui ecclesiam ipsam contulerat de predictis duabus partibus in ipsorum preiudicium investivit Cumque ipsi super hec ad [] de Bridlinton et [] de Kirkeham priores et [] magistrum scolarum de Malton Eboracen diocesis nostras impetrassent litteras inter cetera continentes ut vocatis qui vocandi forent quod canonicum esset statuerent et facerent quod decernerent auctoritate nostra firmiter observari predicti iudices cognitis cause meritis et viris ordine observato dictas duas partes dictis priori et conventui in proprios usus habendas et in perpetuum possidendas per diffinitivam sententiam que nulla appellatione suspensa in rem transiit iudicatam adiudicare curarunt prout in ipsorum iudicum litteris inde confectis plenius continetur Nos igitur eorum supplicationibus inclinati sententiam ipsam non obstantibus aliquibus litteris a sede apostolica impetratis et processibus citra litis contestationem que nullam subsecuta extitit habitis per easdem vel etiam impetrandis auctoritate litterarum nostrarum duximus confirmandam supplentes defectum siquis habitus est in ea de plenitudine potestatis et tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum in ipsis litteris inseri fecimus Quo circa discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus dictos magistrum priorem et conventum non permittatis contra confirmationis et supplicationis nostre tenorem super hiis ab aliquibus indebite molestari Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione post posita compescendo Non obstantibus si aliquibus a sede apostolica sit indultum quod excommunicari suspendi vel interdici non possint per litteras que de indulto huiusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem seu quacumque alia indulgentia sedis eiusdem per quam executio huiusmodi sententie impediri valeat vel differri et constitutione de duabus dietis edita in consilio generali Dat Lugdun x kalendas Aprilis pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter