utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610006

Charter Number: 05610006
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] magistro et fratribus ordinis de Sempingham salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre meretur honestas et devotionis quam ad apostolicam sedem geritis sinceritas impetrat ut quietem vestram oportum favoris presidio muniamus Exposita quidem auribus nostris petitorii vestre series continebat quod licet felicis recordationis Gregorius papa predecessor noster et nos postmodum ad instar ipsius vobis ne ultra duas plures ve dietas a domo vestra per litteras apostolicas trahi possitis in causam duxerimus misericorditer indulgendum non nulli tamen ad principalem domum de Sempingham et [] magistrum ac fratres eiusdem tantummodo indulgentiam apostolicam restringentes interpretantur illam reliquis domibus et fratribus vestri ordinis non prodesse super quo peciastis nobis expressius provideri Vestris igitur supplicationibus inclinati presentium auctoritate decernimus que eadem indulgentia ad omnes domos priores et fratres vestri ordinis se extendat Tenorem ipsius indulgentie facientes de verbo ad verbum presentibus annotari qui talis est [] Quia sacra scriptura dicente proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua expedit ut nos quibus disponente domino ecclesiarum et religiosorum locorum cura et sollicitudo incumbunt eadem contra malitias et nequitias hominum tueamur Cum igitur sicut ex parte vestra fuit prepositum coram nobis nonnulli clerici et laici non tam iustitiam suam prosequi quam nos persequi dampnabiliter intendentes vos ultra duas plures ve dietas a domo vestra per litteras apostolicas faciant malitiose citari ut fatigati laboribus et expensis vel cedere litibus vel dampnosas subire cogamini pactiones nos quantum cum Deo possumus quieti vestre consulere cupientes ne decetero ultra duas dietas super hiis que infra ipsas habetis a domo ipsa per litteras a sede apostolica impetratas trahi possitis in causam ad exemplar felicis recordationis Gregorii pape predecessoris nostri auctoritate vobis presentium indulgemus nisi littere ipse de indulgentia presenti fecerint mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun xiij kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun ix kalendas Iulii pontificatus nostri anno sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter