utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610007

Charter Number: 05610007
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] magistro et conventui canonicorum et monialium ordinis de Sempingham salutem et apostolicam benedictionem Cum multiplic[iti] sitis ut proponitis libertate donati prout in vestris privilegiis et indulgentiis continetur quidam nimis voluntarii interpretes dum ad voluntatem suam intellectum non habent accommodum superinducunt adulterum et sano sensui peregrinum per quod enervare que vobis indulsit sedes apostolica moliuntur Cum autem de apostolicis privilegiis et indulgentiis non debeat nisi Romanus pontifex iudicare et eius sit interpretari qui condidit ad instar felicis recordationis Gregorii pape predecessoris nostri auctoritate presentium districtius inhibemus ut interpretationem huiusmodi aliquis facere non presumat set cum exposcit necessitas interpretatio privilegiorum et indulgentiarum vestrarum sedi apostolice reservetur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun v kalendas Augusti pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter