utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610008

Charter 05610008
Charter Number: 05610008
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie presentibus et futuris Lambertus de Scotenaya salutem Quoniam gratum Deo credimus in hiis que rationi et anime saluti conveniunt petitioni fidelium congruum prebere assensum consilio et assensu sponse mee Sibille et heredum meorum conscientia pariter et concessione viri venerabilis Hugonis Linc episcopi dedi duas partes ecclesie sancti Andree de Staynton cum omnibus pertinentiis suis Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum clericis et laycis ut eas habeant et teneant ad proprios usus in perpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Et ne aliquis hanc donationem meam revocare vel infirmare valeat eas duas partes prenominate ecclesie presenti carta mea et sigillo confirmavi et bonorum virorum testimonio coroboravi pro salute mea et sponse mee Sibille et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum ita libere sicut aliqua elemosina liberius datur et possidetur a religiosis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter