utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610012

Charter
Charter Number: 05610012
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1244 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis de Bridlinton et de Kirkeham prioribus et magistro scolarum ecclesie de Malton Ebor diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sua nobis dilecti filii magister ordinis de Sempingham et prior et conventus fratrum et sororum de Alvingham eiusdem ordinis conquestione monstrarunt que cum bone memorie H Linc episcopi duas partes reddituum ecclesie sancti Andree de Staynton Linc diocesis capituli sui et patroni eiusdem ecclesie accedente consensu in eorundem prioris et conventus in proprios usus provida et pia liberalitate duxerit concedendos idemque per bone memorie H Cantuar archiepiscopum tunc apostolice sedis legatum fuerit confirmatum bone memorie H Linc episcopi episcopi prefati successor volens quod predecessor suus fecerat revocare Petrum clericum Linc cui eandem ecclesiam contulit de predictis duabus partibus perperam investivit qui eas adhuc detinet in eorum non modicum preiudicium et gravamen Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi et auditis huic inde propositis que canonicum fuerit appellatione post posita statuatis facientes que statueritis auctoritate nostra firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere quod si non omnis hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter