utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610013

Charter
Charter Number: 05610013
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis R Dei gratia magister ordinis de loco et prior et conventus eiusdem loci salutem in Domino Ad notitiam perveniat singulorum quod nos talem vel tales constituimus procuratores nostros sub alternatione in causa que vertitur vel verti speratur inter nos ex una parte et talem personam duarum partium ecclesie de Staynton ut dicitur ex altera super duabus partibus reddituum ecclesie sancti Andree de Staynton coram de B[rid]elinton et de Kirham prioribus et magistro scolarum ecclesie de Malton concedentes eisdem plenam potestatem iurandi in animam nostram de calumpnia et de expensis petendis et recipiendis quotienscumque fuerint adiudicate damus etiam eis speciale mandatum transignendi compromittendi componendi et prestandi in animam cuiuslibet generis sacramentum et constituendi ad necessaria predicta alium procuratorem loco sui quotienscumque voluerint vel non potuerunt interesse sive contigerit ipsos abesse et faciendi necessaria alia que possemus facere si presentes essemus ratum et gratum habiturum quicquid omnes predicti vel aliquis eorum quem iudicio interesse contigerit egerit in predictis et idem parti adverse significamus Dat anno domini mccxlv mense Iunii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter